accueil

l'auteur

la galerie

les liens



Fou à pattes rouges


précédente - remonter - suivante



Qui autem bonam famam bonorum, quae sola uere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et uoluptates, non sibi. Sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates : cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus dimicandum. Haec audiuimus de clarissimorum uirorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. Neque eos in laude positos uidemus, qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentes imperitorum, aut qui fortes et claros uiros et bene de re publica meritos in inuidiam aliquam uocauerunt. Leues hos semper nostri homines et audaces et malos et perniciosos ciues putauerunt. At uero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graues, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperii semper habiti sunt. 


Acheter cette image :
Contactez-nous

 

 © démo Phototem 2023 - Toute reproduction interdite
Réalisation et hébergement : Internet sur Seine